Hľadaný výraz: Mt 24,37-44; Mk 13,35; Lk 17,26-36; Lk 12,39-40, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 4
37 Sicut enim dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. 38 Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, 39 et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. 40 Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; 41 duae molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur. 42 Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. 43 Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.

35 Vigilate ergo; nescitis enim quando dominus domus veniat, sero an media nocte an galli cantu an mane;

26 Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit et in diebus Filii hominis: 27 edebant, bibebant, uxores ducebant, dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noe in arcam, et venit diluvium et perdidit omnes. 28 Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, bibebant, emebant, vendebant, plantabant, aedificabant; 29 qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit. 30 Secundum haec erit, qua die Filius hominis revelabitur. 31 In illa die, qui fuerit in tecto, et vasa eius in domo, ne descendat tollere illa; et, qui in agro, similiter non redeat retro. 32 Memores estote uxoris Lot. 33 Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34 Dico vobis: Illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35 duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur ”.

39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.

1

mail   print   facebook   twitter